vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete
de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut
numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat
eum?
coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non
horrebit?
Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?
tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de
profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie
Domini et a gloria virtutis eius,
quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius
acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines
terrae.
ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient
super terram.
et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat
frumenta terrae.
quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido,
sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.
vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?
initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et
multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium
malor
ab eis; quid facient, cum venerint mala?
ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam
mastix, castigatio in disciplina.
et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis
nec super has plagas memorantur sempiterna.
ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent
sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super
terram, gladius et famis.
et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae
superaverint a fame.
et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui
consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates
eius demolientur.
non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui
seminat eam.
ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?
et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit
enim et locis desertio multa.
concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius
audire.
relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui
absconderint se in silva et in fissuras petrarum.
quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor
olivae,
aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens
ab scrutantibus vindemiam diligenter,
sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab
scrutantibus domos eorum in romphea.
et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt,
et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non
transient oves per eam.
lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres
non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes
adiutorium.
sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame
exterentur.
audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.
ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:
ecce adpropinquant mala et non tardantur.
quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in
adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres
gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de
ventre non tardabit uno puncto,
sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et
saeculum gemet et dolores circumtenent illum.
audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis.
sic estote quasi advenae terrae:
qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui
perditurus;
qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui
aedificat, quasi non habitaturus;
qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat,
quasi non vindemiaturus;
qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non
nubunt, sic quasi vidui.
propter quod qui laborant sine causa laborant,
fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam
illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt,
quia in captivitate et fame generant natos suos
et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant
civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam
valde,
sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et
accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem
omnem peccatum super terram.
propterea nolite similari eam nec operibus eius,
quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra
et iustitia regnabit in nos.
non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis
conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.
ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et
adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.
qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et
factum est,
et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum
stellarum,
qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est
mare et conceptum eius,
qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram
super aquam verbo suo,
qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit
eum,
qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices
montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret
terra,
qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et
misit ei spiritum et vitam et intellectum
et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et
scrutinat absconsa in absconsis; certe
hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in
cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare
peccata sua.
propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera
eorum et traducet vos omnes.
et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra
coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt
in die illo.
quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram
Domino et gloria eius?
ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis
vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas
sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni
tribulatione.
ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et
rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.
et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in
inproperium et in conculcationem.
erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa
super timentes Dominum.
erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et
devastandum adhuc timentes Dominum,
quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo
sua eos eicient,
tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod
probatur ab igne.
audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies
tribulationis, et de his liberabo vos.
ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.
et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus
Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se
iniquitates vestrae.
vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab
iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et
spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et
excluditur et mittitur ad devorationem ignis.